For more information visit the project page: https://github.com/calebmolstad/scala-claustralium.

SCALA CLAUSTRALIUM

SIVE

TRACTATUS DE MODO ORANDI

Hic Tractatui inter opera S. Augustini (modo in tomo VI) reperitur sub hoc titulo, « Scala Paradisi, » cum hac Doctorum Lovaniensium Censura: « Hoc Opusculum fertur etiam inter opera D. Bernardi, quanquam necillius videatur esse, » In codice vero manuscripto Cartnsiae Coloniensis Guigoni (an Cartusiae majoris Priori quinto?) tribuitur. Exsiat aliud eiusdem argumenti opusculum apud Chiffletium in Manuali Solitariorum, « de quadruplici exercitio cellae, » sub nomine alterius Guigonis ad Priorem et Carusienses Wittehamenses: ubi quatuor cellae exercitia explicantur, tria quidem prima eadem quae hic, mempe lectio, meditatio, oratio; sed quartum actio pro contemplatione, quae praefertur in hoc tractatu, cuius inscriptio sic se habet in codice Coloniensi:

EPITSTOLA DOMNI GUIGONIS CARTHUSIENSIS

Ad fratrem Gervasium, de vita contemplativa
Dilecto fratri suo GERVASIO, frater GUIGO, delectari in Domino. Amare te ex debito teneor, quia prior me amare incoepisti: et rescribere tibi compellor, quia litteris tuis ad scribendum me prius invitasti. Quaedam ergo, quae de spirituali exercitio claustralium excogitaveram, transmittere proposui: ut qui talia experiendo melius, quam ego tractando, didicisti, mearum iudex sis cogitationum et corrector. Et merito haec nostri laboris initia tibi primitus offero, ut novellae plantationis primitivos fructus colligas: quoniam de servitute Pharonis, te delicta solitudine laudabili furto surripiens, in ordinata castrorum acie collocasti; ramum de oleastro artificiose execisum prudenter inserens in oliva.

CAPUT PRIMUM

Descriptio quatour graduum exercitationum spiritualium
1. Cum die quadam, coporali manuum labore occupatus, de spiritualis hominis exercitio cogitare coepissem, quatuor spirituales gradus animo cogitanti se subito obtulerunt: scilicet, lectiō, meditatio, oratio, et contemplatio. Hae est Scala Claustralium, qua de terra in coelum sublevantur; gradibus quidem distincta paucis, immensae tamen et incrediblis magnitudinis. Cuius extrema pars terrae innixa est; superior vero nubes penetrat, et secreta coelorum rimatur. Hi gradus sicut nominibus et numero, ita ordine et munere sunt distincti. Quorum proprietates et officia quidem singula quid circa nos efficiant, quomodo inter se invicem differant et praeemineant, si quis diligenter inspiciat, quidquid laboris aut studii impenderit in eis, breve reputabit et facile, prae utilitatis et dulcendinis magnitudine. Est autem lectio, sedula Scripturarum cum animi intentione inspectio. Meditatio, est studiosa mentis actio, occultae veritatis notitiam ductu propriae rationis investigans. Oratio, est devota cordis intentio in Deum pro malis amovendis, et bonis adipiscendis. Contemplatio, est mentis in Deum suspensae elevatio, aeternae dulcendinis gaudia degustans.

CAPUT II

Descriptiō officiorum quatuor graduum
2. Assignatis ergo quatuor graduum descriptiōnibus, restat ut eorum officia videamus. Beatae igitur vitae dulcendinem lectiō inquirit, meditatiō inventit, oratiō postulat, contemplatiō degustat. Unde ipse Dominus dicit: Quaerite, et invenietis, pulsate, et aperietur vobis (Matth. VII, 7). Quaerite legendo, et invenientis meditando: pulsate orando, et aperietur vobis contemplando. Lectiō quasi solidum cibum ori apponit: meditatio masticat et frangit: oratio saporem acquirit: contemplatio est ipsa dulcedo quae iucundat et reficit. Lectio, in cortice: meditatio, in adipe; oratio, in desiderii postulatione; contemplatio, in adeptae dulcendinis delectatione. Quod ut expressius videri possit, unum de multis supponam exemplum. In lectione audio: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Id. V, 8). Ecce breve verbum, sed suavi et multiplici sensu refertum. Ad pastum animae quasi uvam minstravit, quam postquam anima diligenter inspexit, dicit intra se: Potest aliquid boni esse. Redibo ad cor meum, et tentabo si forte intelligere et invenire potero munditam hanc. Pretiosa enim et desiderabilis est res ista, cuius possessores beati dicuntur, quibus visio Dei, quae est vita aeterna, promittiur, quae tot sacrae Scripturae testimoniis collaudatur. Hoc ergo sibi plenius explicari desiderans, incipit hanc unam masticare et frangere, eamque quasi in torculari ponit: deinde excitat rationem ad inquirendum quid sit, et quomodo haberi possit haec adeo pretiosa et desiderabilis munditia.

CAPUT III

Officum mediatiōnis
3. Accedens ergo sedula meditatio, non remanet extra, non haeret in superficie, ulterius pedem figit. Interiora penetrat, singula rimatur: attente considerat quod non dixit, Beati mundo corpore; sed, corde: quia non sufficit manus habere innoxias a malo opere, nisi a pravis cogitationibus mundemur in mente. Quod auctoritate prophetae confirmatur dicentis: Quis ascendet in montem Domini? Aut quis stabit in loco sancto eius? Innocens manibus et mundo corde (Psal. XXIII, 3, 4). Item considerat quantum hanc cordis munditiam optabat idem propheta, qui orans dicebat, Cor mundum, inquit, crea in me, Deus (Psal. L, 12): item, Si aspexi iniquitatem in corde meo, non exaudiet Dominus (Psal. LXV, 18). Cogitat quam sollicitus erat in hac custodia beatus Job, qui dicebat: Pepigi foedus cum oculis meis, ne cogitarem quidem de virgine (Job XXXI, 1). Ecce quantum arctabat se vir sanctus, qui claudebat oculos suos ne videret vanitatem, ne forte incautus respiceret quod postea invitus desideraret. Postquam haec et huiusmodi de cordis munditia pertractavit, incipit cogitare de eius praemio, quam gloriosum et delectabile est videre faciem desideratam Domini, speciosi forma prae filiis hominum; non esse iam abiectum et vilem, non habentem speciem qua vestivit eum mater sua Synagoga: sed stola immortalitatis indutum, et coronatum diademate quo coronavit eum Pater suus in die resurrectionis et gloriae, die quam fecit Dominus. Cogitat quod in illa visione erit satietas illa, de qua dicit propheta: Satiabor, cum apparuerit gloria tua (Psal. XVI, 15). Videsne quantum liquoris emanavit ex minma uva; quantus ignis ex hac scintilla ortus est; quantum haec modica massa, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8), in incude meditationis extensa est? Sed quantum adhuc posset extendi, si accederet aliquis talia expertus? Sentio enim quod puteus altus est: sed ego adhuc rudis tiro, in quo pauca haec haurirem vix inveni.

4. His anima facibus inflammata, his incita desideriis, fracto alabastro suavitatem unguenti praesentire incipit, necdum gustu, sed quasi narium odoratu. Et hoc colligit quam suave esset huius munditiae sentire experientiam, cuius meditationem novit adeo esse iucundam. Sed quid faciet? Habendi desiderio aestuat, sed non invenit apud se quomodo habere possit: et quanto plus inquirit, plus sitit. Dum apponit meditationem, apponit et dolorem: quia sitit dulcendinem quam in cordis munditia meditatio esse monstrat, sed non praegustat. Non enim est legentis atque meditantis hanc sentire dulcendinem, nisi data fuerit desuper. Legere enim et meditari tam bonis quam malis commune est. Et ipsi philosophi gentium, in quo summa veri boni consisteret, ductu rationis invenerunt: sed quia cum Deum cognovissent, non sicut Deum glorificaverunt (Rom. I, 21), et de suis viribus praesumentes dicebant, Linguam nostram magnificabimus, labia nostra a nobis sunt: quia noster Dominus est? (Psal.* XI, 5.) non meruerunt percipere quod potuerunt videre. Evanuerunt in cogitationibus suis (Rom. I, 21), et omnis eorum sapientia devorata est (Psal. CVI, 27), quam eis contulerat humanae studium disciplinae, non spiritus sapientiae, qui solus dat veram sapientiam; sapidam scilicet scientiam, quae animam, cui inhaesit, inaestimabili sapore iucundat et reficit. Et de illa dictum est: Sapientia non intrabit in malevolam animam (Sap. I, 4). Haec autem a solo Deo est. Officium enim baptizandi Dominus concessit multis: potestatem vero et auctoritatem in Batismo remittendi peccata, sibi soli retinuit. Unde Joannes antonomastice et discretive de eo dixit: Hic est qui baptizat (Joan. I, 33). Sic de eo possumus dicere: Hic est qui sapientae saporem dat, et sapidam animam facit. Sermo siquidem datur multis, sed sapeintia paucis; quam distribuit Dominus cui vult, et quomodo vult.

CAPUT IV

Officium orationis
5. Videns autem anima quod ad desideratam cognitationis et experientiae dulcedinem per se non possit attingere, et quanto magis ad cor altum accedit, tanto magis exaltatur Deus (Psal. LXIII. 7,8); humilitat se, et confugit ad orationem, dicens: Domine, qui non videris nisi a mundis cordibus, investigavi legendo, meditando quaesivi quomodo haberi possit vera cordis munditia: ut ea mediante, vel ex modica parte possem te cognoscere. Quaerebam vultum tuum, Domine, vultum tuum requirebam (Psal. XXVI, 8). Diu meditatus sum in corde meo, et in meditatione mea exarsit ignis, ac desiderium amplius cognoscendi te (Psal. XXXVIII, 4). Dum panem sacrae Scripturae mihi frangis, in fractione panis magna cognitio est (Luc. XXIV, 30, 31): et quanto plus te cognosceo, plus te cognoscere desidero, non iam in cortice litterae, sed in sensu experientiae. Nec hoc peto, Domine, propter merita mea, sed pro tua misericordia. Fateor enim quia indigna et peccatrix sum: sed et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum (Matt. XV, 27). Da mihi, Domine, arrham haerenditatis futurae, saltem guttam coelestis pulviae, qua refrigerem sitim meam; quia amore ardeo.

CAPUT V

Officium contemplationis 6. His et huiusmodi ignitis eloquiis suum inflammat desiderium: sic ostendit suum affectum. His incantationibus advocat sponsum. Dominus autem, cuius oculi super iustos, et aures eius non solum ad preces (Psal. XXXIII, 16), sed ipsas preces eorum non exspectat, donec sermonem finierint; sed medium orationis cursum interrumpens, festinus ingerit se, et animae desideranti festinus occurit coelestis rore dulcedinis circumfusus, unguentis optimis delibutus: animam fatigatam recreat, esurientem reficit, aridam impinguat; et facit eam terrenorum oblivisci, memoria sui eam mirabiliter fortificando, vivificando, et inebriando, ac sobriam reddendo. Et sicut in quibusdam carnalibus officiis anima adeo vincitur carnali concupiscentia, quod omnem usum rationis amittit, et fit homo quasi totus carnalis: ita merito in hac superna contemplatione ita consumuntur et absorbentur carnales motus ab anima ut in nullo caro spiritui contradicat; et fiat homo quasi totus spiritualis.

CAPUT VI

Signa Spiritus sancti ad animam venientis 7. Sed, o Domine quomodo comperiemus quando haec facis, et quod signum adventus tui? Nunquid huius consolationis et laetititae testes et nuntii sunt suspiria et lacrymae? si ita est, nova est antisphrasis ista, et significatio inusitata. Quae enim conventio consolationis ad suspiria; laetitiae ad lacryrmas? Si tamen istae dicendae sunt lacrymae, et non potius roris interioris desuper infusi superfluens abundantia, et ad interioris ablutationis indicium exterioris hominis purgamentum: ut sicut in Baptismo puerorum per exteriorem ablutionem significatur et figuaratur interior animae ablutio; ita hic e contra exteriorem ablutionem interior praecedat purgatio. O felices lacrymae, per quas maculae interiores purgantur, per quas peccatorum incendia exstinguuntur! Beati qui sic lugentis, quia ridebitis (Matth. V, 5). In his lacrymis agnosce, o anima, sponsum tuum amplectere desideratum. Nunc torrente te voluptatis inebria, suge ab ubere consolationis eius lac et mel. Haec sunt miranda munuscula et solatia quae dedit tibi sponsus tuus, gemitus scilicet et lacrymae. Adducit tibi potum in his lacrymis in mensura. Hae lacrymae sunt tibi panes die ac nocte; panes utique confirmates cor hominis, et dulciores super mel et favum. O Domine Jesus, si adeo sunt dulces istae lacrymae quae ex memoria et desiderio tui excitantur, quam dulce erit gaudium quod ex manifesta tui visione capietur! Si adeo dulce est flere pro te, quam dulce erit gaudere de te! Sed quid huiusmodi secreta colloquia proferimus in publicum? Cur ineffabiles et inenarrabiles affectus verbis communibus conamur exprimere? Inexperti talia non intelligunt, nisi ea expressius legant in libro experientiae, quos ipsa doceat unctio. Aliter autem littera exterior non prodest quidquam legenti. Modicum sapida est lectio exterioris litterae, nisi glossam et interiorem sensura sumat ex corde.

CAPUT VII

De gratiae occultatione 8. O anima, diu protraximus sermonem. Bonum enim erat nos hic esse, cum Petro et Joanne contemplari gloriam sponsi, et diu manere cum illo, si vellet hic fieri, non duo, non tria tabernacula (Ibid. XVII, 1,4), sed unum, in quo essemus simul et simul delectaremur. Sed iam dicit sponsus: Dimitte me, iam enim ascendit aurora, iam lumen gratiae et visitationem quam desiderabas accepisti. Data ergo benedictione, mortificato nervo femoris et mutato nomine de Jacob in Israel (Gen. XXXII, 25, 31), paulisper secedit sponsus diu desideratus, cito elapsus. Subtrahit se tam a praedicta visione quam a dulcendine contemplationis: manet tamen praesens quantum ad gubernationem.

CAPUT VIII

Quod graitae occultatio ad tempus nobis cooperetur bonum. 9. Sed ne timeas, o sponsa, ne desperes, ne existimes te contemni, si paulisper tibi subtrahit sponsus faciem suam. Omnia ista cooperantur tibi in bonum, et de accessu et recessu lucrum acquiris. Tibi venit, tibi et recedit. Venit ad consolationem, recedit ad cautelam, ne magnitudo consolationis extollat te; ne, si semper apud te sit sponsus, incipias contemnere sodales, et hanc continuam visitationem non iam gratiae attribuas, sed naturae. Hanc autem gratiam cui vult, et quando vult sponsus tribuit; non quasi iure haereditario possidetur. Vulgare proverbium est, quod nimia familiaritas parit contemptum. Recedit ergo, ne forte nimis assiduus contemnatur, et absens magis desideretur, desideratus avidius quareratur, diu quaesitus, diu quaesitus tandem gratius inveniatur. Praetera si nunquam deesset hic consolatio (quae respectu futurae gloriae, quae revelabitur in nobis, aenigmatica est et ex parte), putaremus forte hic habere civitatem manentem et minus inquireremus futuram. Ne ergo exislium deputemus pro patria, arrham pro pretii summa. Venit sponsus, et recedit vicissim; nunc consolationem afferens, nunc universum stratum nostrum in infirmitatem commutans. Paulisper nos permittit gustare quam suavis est, et antequam plene sentiamus, se subtrahit: et ita quasi alis expansis supra nos volitans, provocat nos ad volandum. Quasi dicat: Ecce parum gustatis quam suavis sum et dulcis; sed si vultis plene saturari hac dulcedine currite post me in odore ungeuentorum meorum, habentes sursum corda, ubi ego sum in dextera Dei Patris. Ibi videbitis me, non per speculum in aenigmate, sed facie ad faciem; et plene gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.

CAPTU IX

Quam caute se debeat habere anima post gratiae visitationem. 10. Sed cave tibi, o sponsa: quando absentat se sponsus, non longe abibit; et si non vides eum, ipse tamen videt te semper, plenus oculis ante et retro. Nunquam potes eum latere. Habet etiam circa te nuntios suos spiritus, quasi sagacissimos exploratores, ut videant quomodo absente sponso converseris, et accusent te coram ipso, si aliqua signa lasciviae et scurrilitiatis in te deprehenderint. Zelotypus est sponsus iste. Si forte alium amatorem receperis, si aliis magis placere studueris statim discendet a te, et aliis adhaerebit adolescentulis. Delicatus est sponsus iste, nobilis et dives est, speciosus forma prae filiis hominum; et ideo non nisi speciosam dignatur habere sponsam. Si viderit in te maculam sive rugam, statim avertit oculos. Nullam enim immunditiam potest sustinere. Esto ergo casta, esto verecunda et humilis; ut sic a sponso tuo merearis frequenter visitari. Timeo ne diutius detinuerit nos sermo iste; sed ad haec compulit me materia fertilis pariter et dulcis, quam ego non protrahebam spontaeneus; sed nescio qua eius dulcedine trahebar invitus.

CAPUT X

Recapitualtio praedictorum 11. Ut ergo quae diffusius dicta sunt, simul iuncta melius videantur, praedictorum summam recapitulando colligamus. Sicut in praedicitis exemplis praenotatum est, videri potest quomodo praedicti gradus cohaereant, et sicut temporaliter, ita et causaliter se praecedant. Lectio enim quasi fundamentum primo occurrit, et data materia mittit vos ad meditatiorem. Meditatio vero quid appetendum sit diligentius inquirit, et quasi effodiens thesaurum invenit et ostendit. Sed cum per se obtinere non valeat, mittit nos ad orationem. Oratio, se totis viribus erigens ad Dominum, impetrat thesarum desiderabilem, contemplantionis suavitatem. Haec autem adveniens, praedictorum trium laborem remunerat, dum coelestis rore dulcedinis animam sitientem inebriat. Lectio ergo est secundum exterius exercitium: meditatio, secundum interiorem intellectum: oratio, secundum desiderium: contemplatio, super omnem sensum. Primus gradus est incipientium, secundus est proficientium, tertius est devotorum, quartus beatorum.

CAPUT XI

Nec lectio sine meditatione, nec meditatio sine oratione prodest. 12. Hi autem gradus ita concatenati sunt, et vicaria ope sibi invicem deserviunt, quod praecedentes sine subsequentibus aut parum aut nihil prosunt: sequentes vero sine praecedentibus aut raro aut nunquam haberi possunt. Quid enim prodest lectione continua tempus occupare, sanctorum gesta et scripta legendo transcurrere, nis ea etiam masticando et ruminando succum eliciamus; et transglutiendo usque ad cordis intima transmittamus: ut ex his diligenter consideremus statum nostrum, et studeamus eorum opera agere, quorum facta cupimus lectitare? Sed quomodo haec cogitabimus, aut quomodo cavere poterimus ne, falsa aut inania quaedam mediatando, limites a sanctis patribus consistutos transeamus, nisi prius circa huiusmodi ante ex lectione aut ex auditu fuerimus instructi? Auditus enim quodam modo pertinet ad lectionem. Unde solemus dicere, non solum libros ipsos nos legisse quos nobis ipsis vel aliis legimus, sed illos etiam quos a magistris audivimus. Item quid prodest homini si per meditationem quae agenda sunt videat, nisi orationis auxilio et Dei gratia ad ea obtinenda convalescat? Omne siquidem datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jacob. I, 17), sine quo nihil possumus facere: sed ipse in nobis facit opera, non tamen omnino sine nobis. Cooperatores enim Dei sumus, sicut dicit Apostolus (I. Cor. III, 9). Vult siquidem Deus ut eum adiuvemus, et ut ei, advenienti et praestolanti ad ostium, aperiamus sinum voluntatis nostrae, et ei consentiamus. Hunc consensum exigebat a Samaritana, quando dicebat: Voca virum tuum. Quasi diceret: Volo tibi infundere gratiam, tu applica liberum arbitrium. Orationem exigebat ab ea, cum dicebat: Tu si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi, Da mihi bibere: forsitan petiisses ab eo aquam viam. Hoc audito, quasi ex lectione mulier instructa, meditata est in corde suo bonum sibi fore et utile habere hanc aquam. Accensa ergo habendi desiderio, convertit se ad orationem, dicens: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam amplius, neque veniam huc haurire aquam (Joan. IV. 16, 10, 15). Ecce auditus verbi Domini, et sequens super eo meditatio incitaverunt eam ad orandum. Quomodo namque esset sollicitia ad postulandum, nisi prius eam accendisset meditatio? Aut quid ei praecedens meditatio contulisset, nisi quae appetenda monstrabat, sequens oratio impetrasset? Ad hoc ergo ut fructuosa sit meditatio, oportet ut sequatur orationis devotio, euius quasi effectus est contemplationis dulcedo.

CAPUT XII

Quomodo praedicti gradus concatenati sint ad invicem. 13. Ex his possumus colligere: quod lectio sine meditatione arida est; meditatio sine lectione, erronea; oratio sine meditatione est tepida; meditatio sine oratione, infructousa: oratio cum devotione contemplationis acquisitiva; contemplationis adeptio sine oratione, aut rara, aut miraculosa. Deus cuius potentiae non est numerus vel terminus, et cuius misericordia super omnia opera eius, quandoque ex lapidibibus suscitat filios Abrahae, dum duros et nolentes acquiescere cogit ut velint: et ita quasi prodigus, ut vulgo dici solet, bovem cornu trahit, quando non vocatus se infundit. Quod etsi quandoque aliquibus legimus contigisse, ut Paulo et quibusdam aliis, non tamen ideo debemus nos, quasi Deum tentando, divina praesumere, sed facere quod ad nos pertinet: legere scilicet et meditari in lege Dei; orare ipsum ut adiuvet infirmitatem nostram et videat imperfectum nostrum: quod ipse docet nos facere, dicens, Petite, et accipietis; quaerite, et inveniestis; pulsute, et aperiertur vobis (Matth. VII, 7). Nunc enim regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud (Id. XI, 12). Ecce ex praesignatis distintionibus perspici possunt praedictorum graduum proprietates, quomodo sibi cohaereant, et quid singuli in nobis efficiant.

14. Beatus homo cuius animus, a caeteris negotiis vacuus, in his quatuor gradibus versari semper desiderat: qui, venditis universis quae habuit, emit agrum illum in quo latet thesaurus desiderabilis, scilicet vacare, et videre quam suavis est Dominus: qui in primo gradu exercitatus, in secundo circumspectus, in tertio devotus, in quarto supra se levatus, per has ascensiones, quas in corde suo disposuit, ascendet de virtute in virtutem, donec videat Deum deorum in Sion. Beatus cui in hoc supremo gradu vel modico tempore conceditur manere, qui vere potest dicere: Ecce sentio gratiam Domini; ecce cum Petro et Joanne gloriam eius in monte contemplor; ecce cum Jacob plerumque Rachelis amplexibus delector. Sed caveat sibi iste ne post contemplationem istam, qua elevatus fuerit usque ad coelos, inordinato casu corruat usque ad abyssos, nec post Dei visionem ad lascivos mundi actus et carnis illecebras convertatur. Cum vero mentis humanae acies infirma veri luminis illustrationem diutius sustinere non poterit, ad aliquem trium graduum, per quos ascenderat, leviter et ordinate descendat: et alternatim modo in uno, modo in altero, secundum modum liberi arbitrii, pro ratione loci et temporis demoretur, tanto iam Deo vicinior, quanto a primo gradu remotior. Sed heu! Fragilis et miserabilis humana conditio! Ecce ductu rationis et Scripturarum testimoniis aperte videmus in his quatuor gradibus bonae vitae perfectionem contineri, et in eis spiritualis hominis exercitium debere versari. Sed quis est qui hunc vivendi tramitem teneat? Quis est hic? Et laudabimus eum. Velle multis adiacet, sed perficere paucis. Et utinam de istis paucis essemus.

CAPUT XIII

Quatuor causae nos ab his quatuor gradibus retrahentes. 15. Sunt autem quatuor causae, quae retrahunt nos plerumque ab istis gradibus: scilicet inevitabilis necessitas, honestae actionis utilitas, humana infirmitas, mundialis vantias. Prima est excusabilis; secund, tolerabilis; tertia, miserabilis; quarta culpabilis. Illis enim quos huiusmodi novissima causa a sancto proposito retrahit, melius erat gloriam Dei non cognoscere, quam post agnitam retroire. Quam utique excusationem habebit iste de peccato? Nonne ei iuste potest dicere Dominus, Quid debui tibi facere, et non feci? (Isai. V, 4). Non eras, et creavi te: peccasti, et diaboli servum te feceras, et redemi te: in mundi circuitu cum impiis currebas, et elegi te. Dederam tibi gratiam in conspectu meo, et volebam facere apud te mansionem: tu vero despexisiti me; et non solum sermones meos, sed me ipsum proiecisiti retrorsum, et ambulasti post concupiscentias tuas. Sed, o Deus bone, suavis et mitis, amicus dulcis, consiliarius prudens, adiutor fortis, quam inhumanus, quam temerarius est qui te abiicit, qui tam humilem, tam mansuetum hospitem a suo corde repellit! O quam infelix et damnosa commutatio! Creatorem suum abiicere, et pravas noxiasque cogitationes recipere! Illud etiam secretum cubile Spiritus sancti, secretum cordis, quod paulo ante coelestibus gaudiis intendebat, tam subito immundis cogitationibus et peccatis tradere conculcandum! Adhuc in corde calent sponsi vestigia; et iam intromittuntur adulterina desideria? Male conveniens et indecorum est, aures quae modo audierunt verba quae non licet homini loqui, tam cito inclinari ad fabulas et detractiones audiendas; oculos, qui sacris lacrymis modo baptizati erant, repente converti ad videndas vanitates; linguam, quae modo dulce epithalamium decantaverat, quae ignitis et persuasoriis eloquiis suis cum sponso reconciliaverat sponsam et introduxerat eam in cellam vinariam, iterum converti ad vana eloquia, ad scurrilitates, ad concinnandum dolos, ad detrationes. Absit a nobis, Domine! Sed si forte ex humana infirmitate ad talia dilabimur, non ideo desperemus, sed iterum recurramus ad clementem Medicum, qui suscitat de terra inopem, et erigit de stercore pauperem (Psal. CXII, 7), et qui non vult mortem peccatoris: iterum curabit et sanabit nos. 16. Iam tempus est ut epistolae finem imponamus. Oremus ergo Deum ut impedimenta, quae nos ab eius contemplatione retrahunt, in praesenti nobis mitiget, in futuro nobis penitus auferat: qui per praedictos gradus de virtute in virtutem nos perducat, donec videamus Deum deorum in Sion: ubi electi non guttatim, non interpolatim percipient divinae contemplationis dulcedinem, sed torrente voluptatis indesinenter repleti, habebunt gaudium quod nemo tollet ab eis, et pacem incommutabilem, pacem in id ipsum. Tu ergo, frater mi Gervasi (27), si quando datum tibi fuerit desuper praedictorum graduum celsitudinem consecendere, memento mei: et ora pro me, cum bene fuerit tibi; ut sic cortina cortinam trahabt, et qui audit, dicat: Veni.

(27) Sic habet manuscriptus; non Gofrede, uti hactenus lectum.